Servius Sulpicius Rufus (tribunus militum 388 a.C.n.)
Servius Sulpicius Rufus (quando natus quandove mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi 4 a.C.n. fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Sulpicius anno 388 a.C.n. primum officium tribuni militum consulari potestate administravit. Collegae eius tum Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Lucius Aquillius Corvus, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Lucius Iulius Iullus electi sunt. Eo anno tribuni exercitum in Aequos duxerunt atque oppida Etruscorum Cortuosam et Contenebram vi ceperunt. Domi tribuni plebis leges agrarias postulaverunt[1].
Anno 384 tribunus militum II factus est. Collegae eo anno erant: Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Gaius Papirius Crassus, Marcus Furius Camillus . Tum Marcus Manlius T.f. Capitolinus, qui Capitolium a Gallis servaverat, supplicio affectus est[2].
Anno 383 tribunus militum III fuit et cum Valerio Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus. Tum coloniae Velitrae et Cerceii atque etiam Lanuvium defectionem fecerunt[3].
Anno 377 tribunus militum IV erat. Collegae eius anni Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus VII, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus, Gaius Quinctius Cincinnatus atque Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus electi sunt. Eo anno tribuni contra Latinos et Volscos certaverunt[4]. Fortasse eo anno non Rufus, sed Servius Sulpicius Praetextatus tribunus fuit[5].